Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Epitome Part. I. adgressi essent; terrae motu, et ignibus e terra erumpentibus, omnis ille conatus in irritum ce­cidit. Crux quoque Fulgens eodem tempore ap­paruit in caelo, et aliae in Judaeorum vestibus. Multi hoc viso prodigio ex Judaeis Christianam amplexi sunt Religionem. Anno 563. Julianus ivit in bellum adversum Persas. In quo telo an- cipiti per pectus trajectus, periit, pag. 4g3. $. 74. Jovianus , a militibus acclamatus, suscipit Imperium. Pace cum Persis facta rever­tens simul atque fines Imperii ingressus est, lex ejus prima, quam sancivit, erat, ut Episcopi , qui fidem Nicaenam inviolate servassent, ab exi­lio reverterentur, ipsisque Ecclesiae ablatae resti­tuerentur. Cum alii haeretici , tum praesertim Ariani tentarunt illum in suas partes trahere. S. Athanasium honorificentissimis literis ad se evo­catum • et amplexatus ad Episcopatum suum re­misit, atque eos, qui ausi erant illum iterum falsis criminibus appetere, etiam verberibus mul- ctavit. Ethnicorum sacrificuli, quorum templa Jovianus jusserat claudi , se abdebant, philosophi eorumdem gentilium, qui in magno honore erant apud Julianum, palliis depositis, vulgarem vesti­tum assumebant. Jovianus jam Imperii sui men­se septimo e vita decessit, pag. 497. (i. 78. Valentiniano ab exercitu dela^ tum est Imperium, qui Valentem fratrem as­sumpsit in illius consortium, Orientemque ei tradidit. Eudoxius pseudo - episcopus Constanti- nopolitanus Anomoeorum id temporis princeps, Valentem ad suam sectam pertraxit, cumque il­lum baptizasset, utpote nondum baptizatum, ju­re jurando obstrinxit ad hanc sectam nunquam 92

Next

/
Thumbnails
Contents