Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

9° Epitome Part. I cendi munus deponere, quam «a Religione de­sciscere , inprimis memorabiles fuerunt testimo­nio S. Hieronymi Proaresius, et Marius Vi­ctorinas, hic a S. Augustino etiam mirifice laudatus ab ea ratione, qua ex ethnico factus Christianus, fidei deinde professionem fecerit. Inter artes, quibus subvertere Christianam Reli­gionem voluerit, illud quoque Juliano erat, quod promiscue omnibus Episcopis tam orthodoxis, quam etiam omnium quarumcunque sectarum in exilium missis facultatem redeundi ad suos Epi­scopatus concesserit, eum in finem, quem spe­rabat , ut se mutuis dissidiis , et contentionibus attererent, et conficerent. Tunc S. Athanasius quoque repetierat Alexandriana, cujus redi­tum ejusmodi fuisse describit S. Gregorius Naz. ut speciem clarissimi triumphi praebuerit.pag. 475. (i. 72. Eusebius Vercellensis, et Lucifer Calaritanus revertentes ab exilio, alter diver­terat Alexandriana, alter Antiochiam. Alexan- driae in concilio, cui intererat Eusebius, cum alii essent, qui tres hypostases in Deo profiterentur, alii unam, Athanasii pru­dentia composita controversia est. Antiochiam ab exilio pariter reversus erat Meletius Episco­pus Catholicus, sed a quo pars Catholicorum, quod ab Ariano Episcopo esset ordinatus, ab­horrerent. His Catholicis, dictis Eustathianis, ab Eustathio (supra §. 60.) Episcopum, quo carebant, ordinavit Lucifer Paulinum. Quo fa­ctum est, ut duo Catholici Episcopi essent An­tiochiae. Luciferi hoc factum cum improbasset Eusebius, ille quoque arguit, male ab eo fa­ctum esse, quod consensum suum dedisset in il­la Alexandrina Synodo in ejus statutum de Epi­-V SCO-

Next

/
Thumbnails
Contents