Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Chronologic. 9 que eius correctionem fecit Gregorius XIII. R. P. Aloysii Lilii usus opera, Annum juxta hanc correctionem Gregorii non statim omnes recepe­runt , et ne nunc quidem adhuc. §. 2. Multae nationes usae sunt non cursu solis, verum lunae ad supputandos annos: Mensis alter est Synodi- cus, alter Civilis, nec apud omnes nationes etiam annus constabat eodem numero mensium. Cyclus Lunaris eum in finem excogitatus est , ut anni lunares revocentur ad annos solares. §. 3. Post Cyclum lunarem annorum 19. Cyclus etiam adhibitos est Solaris annos habens 28, et Cy­clus Indictionum, fixus in Anno 012. a Christi natali, qui annis constat i5. $. 4. Periodus Ju­liana e Cyclo solari annorum 28, Cyclo lunari annorum 19 , et Cyclo Indictionum annorum i5, inter se multiplicatis dat Periodum Julianam, quae constat annis 7980. In hujus Periodi Julia­nae anno 710. Chronologi ponunt, mundum esse a Deo creatum, et ejus anno 4714. Christum es­se natum, a quo anno Aera etiam incipit Chri­stiana. Ista ratione anni ab initio mundi 4oo4. prodeuntes, non sunt tamen omnimode certi. §. 5. Aerae nomen a Scriptoribus assumptum est pro numero, et computatione annorum a quo­dam certo initio, quae etiam Epocha solet nomi­nari. Aera mundi est omnium prima. §. 6. Post hanc vero est Aera Olympiadum, aera Urbis conditae, aera Nabonassari. §. 7. Aera Cyri, aera Graecorum, aera Seleucidarum, Antiochena, Hispanica , Caesaris Augusti 5 <jj. 8. Aera Christia­na. <jj. g. Aera Diocletiani, aera Arabum, et Saracenorum. $. 10. Modus annum juxta quam- cumque aeram supputatum revocandi ad nostram aeram Christianam est, si sumatur annus illius ^erae primusj, et cernatur iste, in quem annum in-

Next

/
Thumbnails
Contents