Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
30 incidat vel a creatione mundi, vel ante Christum natum, atque hinc deinde anni numerentur. Cap. III. De Geographia. §. 1. Jerosoly- ma, et Palaestina, unde Evangelii per Apostolos incepit praedicatio, est prima etiam in mundo regio fundatae a Christo Ecclesiae, et unde ejus propagatio continuata est in omnes partes orhis terrarum. 2. A Palaestina autem sursum Se- ptemtriones versus procedendo sequitur Syria : huic vero ad ortum adjacet Mesopotamia: supra hanc autem ad Septemtrionem est Armenia, ad ortum Assyria, habens ex latere boreali contiguam Mediam, ex australi Persiam, et Chaldaeam, alio nomine Babyloniam. Mediae ab ortu adjacebat Hyrcania, et Parthia. Supra Armeniam, qua spectat ad Septemtriones, sunt regiones, Colchis, Iberia , et Albania. Ultra Pontum Euxinum, et mare Caspium sita est Sarmatia Asiatica, siquidem etiam altera sit Europaea per fluvium Tanaim a priore divisa, ubi nunc Tartaria magna est, et Tartaria Russica. Est praeterea etiam Tartaria minor, dicta antiquitus Taurica Chersonesus. §. 5. A Palaestina Orientem versus sita est Arabia Deserta, et Petraea, et ultra hanc utramque Arabia Felix. Ilinc ulterius eundo venitur ad Indiam Orientalem, ultra quam jacent Sinae, alio nomine China, divisa in tria imperia, Chinense, Japonicum, et Coream. $. 4. A Palaestina supra mare Mediterraneum est Asia, dicta minor , in plures provincias divisa. 5. Ab eadem vero Palaestina eundo deorsum ultra Arabiam Petraeam est Aegyptus, Libya, Cyrenaica, Marmarica, Aethiopia, quae Abyssinia quoque vocatur, Ultra vero eundo sequitur regio, proProlegomena.