Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Maji, quo festum Pentecostes agebatur, id factum est, qua eadem etiam spiritum exhalavit. Constantinum extremo vitae suae tempore baplizatum esse, disertissime docent non tantum Socrates, Sozomenus, et Theodorelus, verum etiam SS. Hieronymus et Ambrosius, nec non Concilium Ariminense in epist. ad Constantium Imp. Ex quo intelligitur, Acta etiam illa Synodi Romanae, quae habent illum a Silveslro Papa esse baptizatum statim, postquam agnovisset veritatem Christianae Religionis, non esse authentica , et fide digna. Constantinopolim exanime illius corpus reportatum, et in Ecclesia Apostolorum tumulatum est. De illius exequiis Eusebius scribens, refert, ab innumerabili populo una cum Sacerdotibus Dei non sine gemitu, et lacrymis pro imperatoris anima preces oblatas esse. Ludit ingenio ist hic etiam JB a snagiu s. Moribundo, inquit, Principi nihil lustralis aquae, nihil extremae unctionis adhibitum, non viaticum ipsi quoque allatum. Quaerit deinde etiam, an illius anima in flammas expiatorias iverit. At vero, sequiturne, ista praetermissa esse, quia Eusebius non memoraverit ? Lustralis aqua , quae nunc a nobis adhibetur in funeribus perinde caerimonia est, atque sint lumina; quae circum corpus Constantini eodem Eusebio auctore accensa nec ipse carpit Basnagius: deinde estne quispiam, qui ignoret, caerimonias sensim esse inductas ad Religionis decorem, pietatisque per eas excitationem. Sacrorum vero Mysteriorum particeps erat factus paulo ante eadem die. Et Sarcasmo hic uti, qui condecebat, quod moribundo praebeatur Eucharistia? Quod vero attinet extremam unctionem , an non habet etiam praeceptum oleo •infirmos" ungendi apud Apostolum Jacobum ? De7 4 Epitome Vart. I.