Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

nique ex precibus, ab innumerabili populo cum Sacerdotibus pro anima Imperatoris oblatis , num Basnagius videre non potuit, creditas esse eo etiam tempore expiatorias flammas? Nam si has non credidissent, perinde ut in Confessione Au­gustana, et Helvetica, neque illi preces obtu­lissent pro Constantini anima. Poterat tamen hocce loco etiam quidpiam rectae conclusionis Basnagius facere. Nam ex eo, quod pro ani­ma Constantini oblatae sint preces, concludere debuisset institutum orandi pro mortuis jam vi­guisse etiam in primaeva Ecclesia, unde vero ab Augustana, et Helvetica Confessione discessum sit. m §. 65. Constantinus dum adhuc viveret, Im­perium inter tres fdios Constantinum, Con­stantium, et Constantem partitus est. Cre­ditum antea fuit a multis, urbem Romam a Constantino esse donatam Silvestro Papae, dum ab hoc fuisset baptizatus. Ipsum diploma osten­debatur, quod etiam Mansius insertum suae Con­ciliorum Collectioni habet: attamen ipse etiam Baronius, quamvis donationem veram et ipse ha­beret, tamen diploma hoc fictum, et suppositi- iium judicavit, cujus suppositionis multa in eo sint indicia. Ut alia praetermittam brevitatis cau­sa, ponitur hoc diploma datum esse Constantino quartum, et GallicanoCoss. Non enim iste, ve­rum Licinius erat collega Constantini in quarto Consulatu, qui annus 5i5. fuit a Christo nato. Nec etiam verum est, a Silvestro baptizatum es­se Constantinum. In vicem vero collati sibi a Silvestro Baptismi dicitur Constantinus Romam Silvestro donasáe. Qua ratione Roma, et cetera, cjuae sunt Status Ecclesiastici ad Ilomanum P011-* Ah an. J. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 7 5

Next

/
Thumbnails
Contents