Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Epitome Part. / co, et a ministro, alio etiam crimine affecto non valere administratum Baptismum, vel aliud Sacramentum , declararunt Catholici Episcopi virtutem Sacramentorum esse a solo Christo, non pendere a ministro. Hinc itum est ad ordinationem Caeciliani per Felicem Aptungitanum. Productis Actis apparuit, Felicem non fuisse librorum Sacrorum traditorem, et cum istud crimen etiam in Marcellinum et Melchiadem Piomanos Pontifices voluissent conferre , petitum vero a Donatislis fuisset, ut rem probent, nihilque pro ea afferre potuissent, victoria a Marcelli no adjudicata Catholicis est. Prolatis in publicum Collationis Actis , Donatistae quam plurimi, deposito schismate, ad Ecclesiam statim redierunt, magisque semper defecerunt, ac demum desierunt, auxilio etiam edictorum ab Imperatore adversum eos factorum, päg. 556. §. 55. Donatistarum schismate adhuc magis exitiabilis fuit secta Ari ano r um, cujus Arius Presbyter Alexandrinus fuit auctor a. 5irJ. Erat primum add ictus schismati M elet ii Episcopi Lycopolitani: qui damnatus a Petro Episcopo Alexandrino ob crimen idololatriae in persecutione Diocletiani admissum, non modo non paruit sententiae adversus se latae, sed jurisdictionem etiam invadendo ipsius Petri, ordinabat Episcopos. Ab hoc schismate cum deiude Arius, adhuc tum diaconus recessisset, Achillas, qui Petro successerat, ipsum evexerat ad Presbyteratum, Alexander, successor Achillae in Episcopatu, in concione cum Unitatem naturae in tribus Divinis personis asseruisset, Arius ausus est adversus illum insurgere, atque erroris arguere Sabelliani, asserens, quemadmodum Patris, et Fi6 ‘2