Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IF. 65 Filii, non una esset persona, ita neque ejus­dem Patris, et Filii unam, et eamdem esse na­turam, suum errorem in eo fundans, quod in omnium animantium genere paler semper sit tempore anterior, inscitisime ab animantium ge­neratione, quae initium habet, ducendo argumen­tum adversus aeternam Filii a Patre in Sanctissi- ma Trinitate nativitatem. Cepit tamen multos sta- tim sua hac argumentatione, in suumque errorem attraxit. Ab Alexandro cum Concilio Episcopo­rum fere centum damnatus est. Ille in Palaesti­nam se contulit, multosque tam in Palaestina, quam in aliis regionibus nactus est fautores, etiam Episcopos, inter quos Eusebio Nic ome di en­si, nemo fuit, qui errorem Arii magis adjuvis­set. Res, quae erat acta in Aegypto adversus Arium, significata est ab Alexandro Silvestro Pa­pae, aliarumque Ecclesiarum Episcopis. Osius Epi­scopus Cordubensis venit in Orientem ad Con­stantinum Imp. a quo idem missus est Alexandri­ani ad dissidium sopiendum. Iterum ergo cele­bratum est concilium, quo nihilo plus, quam antea adversus Arium, ceterosque, jam captos illius errore, profectum est. Nec res magis pro­spere successit ad extingvendum Meletii schisma. Tantumque Colluthus Presbyter Alexandri­nus, qui sibi sumpserat ordinare Presbyteros, aliosque Clericos, redactus iu ordinem est, uno adhuc Ischyra, quem Colluthus ordinaverat, se adhuc proterve pro Presbytero gerente. §. 5 6. Constantinus Imp. convocat Epi­scopos ex toto Romano Imperio ad Concilium Nicaeam civitatem Bithyniae. Convenerunt hi 3i8. Anno 325. die 19. Junii coej.it. Eidem inter­fuit ij se etiam Constantinus Imp. habuitque ser­mo-

Next

/
Thumbnails
Contents