Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Epitome. Prolegomena, 0>ap. I. De Critica, et Scriptorib. Ilist. Eccl. § l. Historia Ecclesiastica initium ducit a Chri­sto, qui auctor est Ecclesiae. In hac ea, quae li­bris Canonicis continentur, auctoritate nituntur Divina; cetera humana. 2. Scriptor rem quam narrat, vel ipse oculis suis spectavit, vel audi- lione percepit; Est ejusdem cum re, quam re­fert , vel posterioris aetatis; Est domesticus, vel extraneus; Est unus, vel sunt plures. §. 3. In Scriptore, ut fidem ejus narratio faciat, debet esse certa cognitio ejus rei, quam narrat, et vo­luntas rem sincere referendi. §. 4. Plenam fi­dem faciet res, quae narratur, si Scriptores omnes de ea conveniant, vel si publicis monu­mentis comprobetur: in Scriptorum vero dissen­sione expendendum erit, cui parti potius fiden­dum sit. Unius etiam Scriptoris narratio potest certam facere fidem. §. 5. A silentio Scriptoris alterius , qui rem tacuit, adversus alterum, qui eam

Next

/
Thumbnails
Contents