Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

alibi ubique adorarunt illo eliam tempore. Nemo enim ait S. Augustinus, illam Carnem mandu­cat , nisi prius adoraverit. Hac itaque manente aequalitate Basnagius non contudit Natalis et plu­rium ejusdem farinae iniquitatem. Nec Christum adorare, sed non adorare, iniquum est. Constan­tinus omnes, quas rapuerunt Ecclesias , Donati- stis ademit, conventicula ipsis interdixit, et fa­ctionis primores in exilium egit, sed quibus pau­lo post reditum concessit, eo quod essent Sacer­dotes. Hac vero illi abusi Imperatoris lenitate continuarunt suam sectam propagare; atque ut viderentur eam Ecclesiam habere, quam Chri­stus supra Petrum aedificavit , etiam Romae sibi Episcopum constituerunt, et quidam ex Africa Donatistae Romam habitatum iverunt, pag, 344. §. 53. Dona t i s t a e non tantum a com­munione cum Caeciliano Episc. Carth. verum etiam a tota Ecclesia Catholica recesserunt, eo, quod ista Caecilianum in sua communione haberet. Si­bi solis veram Christi Ecclesiam dicebant esse. Hinc vero ulterius procedentes, negabant, vali­de administrari Sacramenta ab ullo, qui extra ipsorum sectam esset. Quamobrem omnes ad suam sectam transeuntes, etiam Catholicos , re­baptizabant: idemque etiam deinde extenderunt ad omnes, qui qualicunque crimine affecti essent, nec per hos Sacramenti alicujus factam admini- strationem valere voluerunt. Denique eo etiam devenerunt, ut Ecclesiam istam quoque, quae adhuc in peregrinationis statu in hoc mundo existit, assererent, omnis maculae expertem. Ii- dem Donatistae dum ipsorum alii contra Primia- num suum Carthagine Episcopum insurrexissent, eo nomine, quod indignos ad communionem re­ch­Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IK. 69

Next

/
Thumbnails
Contents