Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
6o Epitome Part. T. ciperet, alii vero pro illo stetissent; scissi in partes plures sunt, et in sectas abierunt, etiam a se invicem dissidentes. Harum nulla perversior exstitit, quam Circumcellionum. Erant hi ni hil nisi praedones, et grassatores, qui se taraen sanctos vocarent , quorum duces erant Maxid, et Ea sir. A Constante filio Constantini M. cui imperium in Africa post mortem patris obtigerat, immissis militum copiis coerciti sunt. Idem Constans etiam aliorum Donatista- rum Episcopos exilio mulctaverat. Julianus apostata, dum promiscue omnibus Episcopis cujus- cunque sectae reditum ab exilio concessisset, et Donatistae etiam rediissent ad suas sedes , atque iterum , etiam ferocius grassati in Catholicos fuissent, sublato Juliano per Valentinianum, Gratianum, Theodosium Imperatores, severae in eas leges sancitae sunt. Attamen pergebant seducere Catholicos , vel etiam minis ad se pertrahere. Episcopi Catholici tentarunt per colloquia Dona- tistas revocare ad concordiam : Detrectarunt vero hi facere hoc colloquium ; et Possidium etiam, Episcopum Catholicum Calamensem, qui Crispi- num ejusdem civitatis Episcopum Donalistam provocaverat ad secum colloquendum , in via, quam fecerat, adgressi indignissimis verberibus affecerunt , domum, in quam diverterat, succenderunt, curru, equis, rebusque omnibus spoliaverunt. pag. 351. §. őT. Honorius Imp. postquam Gothi invasissent Italiam , atque ipsam etiam Romam cepissent, Attalumque Urbis Praefectum adegissent ad sumendam purpuram, metuens ne Africa ab eo deficeret, indulserat Donatistis religionis libertatem. Qua sibi concessa mullo adhuc fe-