Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

68 Epitome Fart. I. legas cura fratre vinculo charitatis conjunctos; eos­dem vero non flagitare, sed mandare, ut ista omnibus manifesta faciat? Et verbum Placet ha­bere significationem imperantis quomodo Basna- gius probabit, pag. 54o. jjj, 52. Donatistae nec sententiae Arela- tensis Concilii cesserant, sed Constantinum adierunt, et petierunt, ut is causam per sei- psum cognosceret. Quamvis idcirco indignatus vehementer fuisset; tamen postea ipsis cessit, spe­rans fore, ut se tandem componant, et a turbis cessent. Mediolani cum deinde praesente etiam Caeciliano causam Imperator expendisset Caecili­anum innocentissimum, illos improbissimos judica­vit. Imperatori refragari in faciem non ausi, sparserunt, illum ab Qsio Cordubensi fuisse in­tractum ad sententiam ferendam, quae aequa non sit. Neque vero hic stetit Donatistarum proter­via, atque audacia. Invaserunt, et occupa­runt Catholicorum Ecclesias, altaria alia con­fregerunt, alia raserunt, idemque cum sacris va­sis , et calicibus fecerunt, qnin ipsam etiam Eu­charistiam canibus effuderunt. Cum huic Dona­tistarum facto Natalis Alexander dixisset, simi­le illud fuisse, quod Calvini sectatores postea in Gallia egerunt , Pasnagius hanc Natalis, et quam plurium farinae ejusmodi hominum vocavit iniquitatem, quam contusurus ipse eam differen­tiam posuit inter res sacras a Donatistis vio­latas, et eas, quas violaverant Calvinistae, quod istae, non illae idololatria, et superstitionis veneno fue­rint contaminatae. Videlicet idololatriam, et super­stitionis venenum vocat adorationem, quam nos in Eucharistia Christo exhibemus. At vero hanc Catholici non tantum in Africa, verum etiam

Next

/
Thumbnails
Contents