Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

54 Epitome Part. I. Christo; mendicis, nisi importunioribus, nihil da­bant , ne ejus corpori subvenirent; cibos non ali­ter ipsi capiebant, nisi protestando contra eos, et iis imprecando, quorum industria procreati , et parati essent. Animas duas in homine ponebant, et earum transmigrationem ab alio in alium homi­nem asserebant. Animam qualem homo habet, ponebant in omnihus arboribus, et plantis. Li­bros quoque Canonicos Veteris Testamenti repu­diarunt, omnes, velut a malo principio venien­tes, quem diabolum esse dicebant. Baptismum quoque abjecerunt, Eucharistiam autem sibi spur­cissimam constituerunt. Et tamen , quia data erat libidinis licentia , admodum celeres alas haec secta ad sui propagationem habuit; et quamvis etiam per Imperatores comprimeretur cruentis suppliciis ; tamen identidem repullulavit, atque in ipsam etiam Hungáriám intravit per Sarace­nos, et Tureas Manichaeismo infectos, unde ma­ledicentiae formulae etiam nunc adhuc supersunt, quibus id omne diabolo tribuitur, quod cuipiam contingit adversum. Alliciebant homines ad su­am sectam dicendo, se se illis, non aliud offerre quam quod ipsi cernere possent, quale sit, nec consensum aliter petere, quam si ipsi ratione sua convicti essent ad ea credenda, quae ab ipsis dicerentur. Ista ratione ipse etiam S. Augustinus captum se esse ab illis confessus est. Dum Manes suam in Persia, Hierax in Aegypto condebat sectam suam, negans mortuo*- rum resurrectionem, damnans nuptias, et ma­trimonium. Eodem tempore exorti sunt Ange­lici , incertum, quo auctore, vel quia mundum crediderint conditum ab Angelis, vel quod se his aequarent in vitae puritate, Angelicorum nor­men

Next

/
Thumbnails
Contents