Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. dir. usque ad Sec. TV. 55 men sortiti. Apostoliéi quoque, de quibus jam est dictum $. 46. hoc cum Angelicis tempore prodierunt, pag. 322. §. 5o. D on at i s tar um valde propagata secta in Africa, originem habuit inde, quod cum Mensurio Episcopo Carthaginensi mortuo, Caecilianus electus in ejus loeum fuisset, atque hunc pertimui sent Botrus, et Coelesius Presbyte­ri , qui thesauros Ecclesiae, suae custodiae a Men­surio commissos dissipaverant, factionem conflavis­sent adversus eumdem Caecilianum, effecissentque, ut Majorinus, Luciliae polentis feminae male affectae Caeciliam), quia correpta ab eo erat quod ante sumptionem Eucharistiae nondum vindicati, aut neque Martyris os osculata esset, nova insti­tuta electione Episcopus eligeretur. Scissio enim hinc exorta est, dum alii Caeciliano, alii Majori­no adhaesissent. Adversus Caecilianum obtendeba­tur , quod esset consecratus episcopus a Felice Aptungitano, in quem contulerant , idque falso etiam, fuisse in persecutione traditorem sacro­rum librorum. A Constantino Imp. Anulino Pro­consuli , et Patricio Vicario Praefecti mandatum est, ut Caeciliano assisterent, et eos coercerent, qui turbas excitarent. Donatistae, (hoc nomen illorum a Donato venit, cognomento a Casis nigris, qui Majorino successerat) supplicibus literis a Con­stantino petierunt, ut eorum causa accuratius ex­penderetur, non tamen per Episcopos Africanos. Constantinus causam misit ad Me Ich i ad em Eomanum Episcopum, designatis etiam quibus­dam Episcopis e Gallia. Romae habitum est con­cilium a 3i3. Causa adjudicata est Caeciliano. Disputari hic solet, Melchiades suone pro­prio

Next

/
Thumbnails
Contents