Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
atque ista verba ex eo de Christo allegantur: Deum verum ex Deo vero, Consubstantialem Patri. Tantum igitur abest , ut inter haec concilia aliquid exstiterit dissentaneum; ut ipsa etiam verba Concilii Antiocheni usurpaverit Concilium Nicaenum. pag. 019. 4q. Scy t h i anu s Arabs quatuor libros composuerat, quorum haeres factus est Terebinthus ejus discipulus, qui se Buddam nominavit, et in Persidem ex Palaestina profectus , cum doctrinam disseminare coepisset, occisus a Persis fuisset, nisi quaedam mulier illum domi suae oc- cultasset. Hic deinde e tecto domus delapsus in terram cum mortuus fuisset mulier servum emit nomine Curb i cum, quem filium sibi adoptabit , et disciplinis Persicis instruendum curavit. Iste autem etiam Scythiani merces, quas ex ejus libris combiberat, explicavit, et in publicum protulit, Manelem se vocans: cujus vero sectatores se Manichaeos vocarunt. Manes praedicabat , se illum Paracletum esse, quem Christus dixerit se missurum. Sapori Persarum Regi promiserat, se filiolum ejus infirmum sola precatione sua sanaturum. Puer mortuus est. Fugit Manes ad ditiones Imperii Romani. Marcellum virum opulentum conatur inducere ad sua placita. Apud hunc instituitur disputatio de iis , quae docebat, ipsisque philosophis arbitris , in hanc disputationem adhibitis succumbit. Capitur, et reducto ad Saporem cutis arundine detrahitur. Manetis et ejus sectatorum dogmát a erani, duo esse rerum principia: a malo principio dicebant totum esse factum, quod corporeum est. Hinc negabant, verum corpus fuisse ChriAb an. I. Aer.Chr. usque ad Sec. IV. 53