Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
52 Epitome Fart. T. Dionysium , prius quam deferretur ad Romanum Pontificem , conveniendum fuisse apud Synodum Alexandrinam; igitur ipse concessit, Romanum Pontificem illius auctoritatis supra ipsa etiam Episcoporum aliorum concilia esse, ut hinc adhuc causae deferendae essent ad eumdem Romanum Pontificem. Hoc vero adhuc majoris ponderis est, quam illud ex Pentapolitanorum facto, ad demonstrandam Pontificis Romani auctoritatem. Itaque, quam Basnagius volebat inficiari, hanc etiam per seipsum confirmavit , et adseruit Romani Pontificis auctoritatem, pag, 5i5. $. 48. Paulus Samo s at enus Episcopus Antiochenus Zenobiam, a qua vocatus erat, ut ei exponeret instituta Religionis Christianae docue- , rat, Christum fuisse nonnisi purum hominem. Antiochiam idcirco Episcopi conveniunt ad concilium. Ille, sed non sincere, promisit, se idem posthac sensurum, et docturum, quod ceteri in Ecclesia crederent. Cum vero deprehensus esset idem tamen quod antea, docere, Episcopi denuo ad Concilium Antiochiam convenerunt, et Samo- satenum condemnaverunt, missis etiam literis ad Dionysium Pont. Rom. ad Maximum Alexandrinum , reliquarumque provinciarum Episcopos. Ari ani post Concilium Nicaenum adversus 'Ofxrtaiov Symboli Nicaeni objecerant, fuisse istud damnatum in Concilio Antiocheno contra Paulum Samosat. habito. Hoc autem verum non est. Non enim profecto Ariani omisissent, istud etiam in Concilio Nicaeno opponere adversus Homousion: quod tamen non fecerunt. Apud Harduinum in Collect. Concilior, in Actis Cone. Ephesini ab Eusebio Doryleensi provocatio facta est adversu* Nestorium ad Symbolum Patrum Antiochenorum, at-