Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. 1. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 5t 1 ut eas doceret non esse aequales. Itaque lii eum- dem Dionvsium apud Dionysium Romanum Pon­tificem accusarunt: qui sui purgandi causa apoló­giám scripsit, et Romano Antistiti misit. Baroniusin Annalibus argumentum in hoc constituit jurisdictionis, quam Ro­manus Pontifex habeat supra omnes ceteros Epi­scopos. Basnagius adversus eumdem Báró­nőim negavit hinc istud duci posse argumentum : dieitque in confesso esse, hanc non fuisse legi­timam, et regulis Ecclesiasticis consentaneam ac­cusationem. Nam Dionysium inscium , neque prius interrogatum nec debuisse, nec potuisse deferri, sed hunc conveniendum fuisse prius apud synodum Alexandrinam, reumque agendum: sic namque actum esse etiam in causa Pauli Sa­mosateni. Illud vero , quod Basnagius dixit, in Confesso esse, non ita se habet, sed solum modo illud est legitimum, et regulis Ecclesiasti­cis consentaneum, ne is, qui accusatus est, pri­us condemnetur , quam sit auditus, suique de­fendendi habuerit potestatem. Hoc autem obser­vatum est erga Dionysium Alexand. atque hinc venit etiam apologia, quam pro se ad Romanum Pontificem misit. Sed prius conveniri debuisset apud Alexandrinam Synodum, quia sic actum sit etiam in causa Pauli Samosateni. Sic omni­no actum est in causa Pauli Samosateni. Sed et illud factum esse, ut Dionysius ad Romanum Pontificem deferretur perinde ex Historiae Eccle­siasticae monumentis videmus , atque istud de Sa- mosateno, judicato in Antiocheno concilio. Igi­tur si rite quid piam concludere ex Historiae mo­numentis volumus , concludendum erit, utrum­que fieri potuisse. Dum vero Basnagius dicit, 4 * Dio-

Next

/
Thumbnails
Contents