Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

( o ) est, quod Institutionibus meis historicis etiam hanc Epitomen addiderim, ut et Auditoribus Historiae praeberetur com- pendium, et etiam eam docentibus prae- sto posset esse , unde cum plenitudine illam exponerent. Neque vero tantum in hoc compejidio est solummodo rerum aliquis index, sed ejusmodi brevior ex­positio ; ut subsidium latura sit memo­riae ad ea etiam facile retinenda, quae in Institutionibus sunt exposita plenius. Quodsi alumnis Theologiae in Seminariis unum, vel alterum etiam Institutionum exemplar suppeditatum fuerit, quod ha­bere ad manum possint; eo magis insti­tutio procedet in hocce studio Historiae Ecclesiasticae. In domo Domini, quod possumus, laboramus. S. Hieronymus Praefat. in Pentateuch.

Next

/
Thumbnails
Contents