Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

5o Epitome Part. I. necessariam ad salutem, nec lapsis post Baptis­mum in aliquod peccatum spem ullam salutis re­linquentes. Hermogenes praeter alia docuit, Deum non ex nihilo condidisse mundum, sed ex materia, quae exstiterit ab aeterno. B ardes ane s Va 1 e n t i n i a n or um errores cum amplexus esset, at­tamen sic, ut novam iis formam suo ingenio in­deret; hoc pacto novam etiam conflavit sectam. Marcus et Colarbasus pariter discipuli Valentini Aeonmn fabulosam generationem, et propagationem per alphabetum Graecurn explica­bant, et feminas praesertim nobiles venabantur ad rem foedam cum iis perpetrandam, promit­tendo, ista ratione a se Spiritum sanctum in il­las derivatum iri. Theodotus Byzantinus Christum asseverabat fuisse nonnisi hominem. Theodotus Argentarius docuit, Chri­stum inferiorem esse Melchisedecho. Ulriusque Theodoti sectatores dicti sunt etiam Alogi, quod Verbi, de quo est Joan. l. v. i. divinitatem ab- negassent. Artemon pariter Christi inficiatus est divinitatem, pag. 5o8. $. 47. Praxeas ille idem* cujus §. 45. jam facta mentio est, tres distinctas personas ntí- gavit in Deo. Iidem dicti, et Monarchici, et Pa- tripassiani. Eundem errorem suscitavit No e tus Smyrnensis, iterumque Sabe Ilius Pentapoli­tanus in Aegypto. In Pentapoli eo usque error iste increverat , ut S. Athanasio teste vix ultra Dei Filius in Ecclesia praedicaretur. Ad hunc confutandum Dionysius Episcopus Alexandrinus scripserat epistolam ad Ammonium , et Euphra­norem. In hac quibusdam Pentapolitanis visus est ipse etiam Dionysius incidisse in contrarium errorem , et sic tres personas in Deo asseruisset, ut

Next

/
Thumbnails
Contents