Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

caelo sibi missum, cujus figmentis credebant, pag. 275. $. 42. Saturninus docuit, Angelos a Deo non esse creatos, sed generatos, ab his au­tem conditum esse genus humanum. Horum unum in Judaeos perseverum exercuisse imperium : da­mnabat etiam matrimonium, velut rem a malis angelis invectam. B as Hides finxit a Patre primo, et supremo ente generatum esse N-eV Men­tem , ab hoc Aóyov Verbum, atque sic ulterius pergendo trecentenorum, et sexaginta Angelorum formavit familiam, quorum unusquisque caelum unum seorsim ab aliis creaverit: docuit etiam metempsycosim, et plura alia absurda. Carpo- crates aeque posuerat aliquem supremum pa­rentem, a quo angeli generati sint, qui vero rebelles adversus suum parentem, mundum con­diderint, eique dominentur: nec dominatum istum evadendi, alium esse modum, quam si perpe­trentur omnia, quae sunt spurcissima, quod non­nisi his rebus placari possint iidem angeli. Horum trium Saturnini, Basilidis , et Carpocratis sectatores nec non Simoniani, et Nicolaitae uno vocabulo dicebantur Gnostici- quibus omnibus commu­nis erat licentia ejusmodi libidinis, et flagitii, quam S. Epiphanius haer. 26. negat se exposifu- ram fuisse, nisi ob exstantes adhuc tum Gnosti- cos necessarium esse duxisset. Ab his turpissi­mis hominibus gravi etiam infamia adspergebatur omne Christianorum nomen apud gentiles, utpo- te qui idem, quod solummodoGnosticorum erat, conferrent in omnes alios etiam Christianos, pag­g8i. 44 Epitome Fart. I $. 45.

Next

/
Thumbnails
Contents