Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
§. 45. Valentinus ex dolore, quod ei alter antelatus esset in Episcopatu, sectam condens, ex Hesiodi Theogonia, triginta deos partim mares, partim feminas sibi fabricavit, quos Aeones, et conjunctim Ple r o m a vocavit, quibus mundi creationem attribuit, delapsus etiam in spurcam illam vivendi rationem , quae erat Gnosticis. Cerdo duo rerum principia adstru- xit, bonum, et malum. Ab hoc altero posuit mundum esse conditum, et Judaeis datam legem. M arcion cognomento Ponticus, quae ejus erat patria, exstitit etiam hoc tempore haeresiarcha. Hic defloraverat virginem, quem ideo Episcopus, pater illius excommunicaverat: cumque impetrare ab illo non potuisset, ut excommunicatione solveretur; Romam ivit, et a Clero Romano, quippe Sedes Episcopi tunc vacabat, mortuo Hygino, petiit, ut reponeretur ad communionem Ecclesiae, quod vero ei a Clero denegatum est. Quamobrem in iram actus, conjecit se in Cerdonis disciplinam , ita tamen ut hujus duobus principiis , bono et malo, sua etiam inventa adderet. Posuit videlicet duos etiam Christos, quorum alter sub Tiberio jam affuerit ad salutem comparandam gentilibus, alter adhuc venturus sit salutis Judaeorum causa. Píegavit etiam, Christum habuisse veram carnem. Rebaptizabat secundo, atque etiam tertio. Multos nactus est asseclas. Solus The odo retus Episcopus Cyri in Syria perhibet in quadam sua epistola , a se plures hujus sectae homines, quam decies mille esse reductos ab haeresi ab Ecclesiam. Reliarminus in hoc Marcionis facto exemplum appellationis ex illo sevo constituit. IVuspiam vero apparet, ipsum egisse contra patris, Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 45