Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

4i. Usque ad hoc tempus post Simonem magum, primum haeresiarcham, multae enatae sunt haereses, quae etiam postea aliae post alias identidem prodierunt. S. Augustinus lib. de Haeres, octoginta , et octo usque ad suam aeta­tem numeravit haereses. Opertet et haereses esse, ait S. Paulus 2. Cor. 11. v< 19. ut et qui probati sunt, manifesti fiant. Simonem magum secutus est Menander ejusdem Simonis discipulus, di­ves pluribus adhuc figmentis. Docuit Angelos esse hujus mundi opifices, et omnium malarum rerum, quae in eo fierent, auctores. Cerin­thus aeque Angelos docuit esse mundi conditores, circumcisionem, omnesque Yeteris legis caerimo­nias observandas esse, et regnum post resurre­ctionem a morte mille annorum. Ebion, cujus dogma fuit, Deum inter Christum, et diabolum partitum esse potestatem, et huic supra hunc mundum, Christo supra futurum seculum illam traditam esse: nec eumdera esse Jesum, et Chri­stum: sed illum purum hominem, hunc unum ex Archangelis, in Jesum, quando baptizabatur, delapsum. Erat deinde secta Nazarae or um. His erat dogma, sine legis veteris observatione Fidem in Christum nihil prodesse ad salutem. Erant Nicol ait ae , qui a Nicolao , uno ex il­lis septem , quos Apostoli Diaconos ordinaverunt, nomen acceperunt, illud quod Nicolaus inconsi­derate dixerat, trahentes ad licentiam foedissimae libidinis , quam Nicolaitae exercebant, commu­nes habentes uxores. Ossenii aliter etiam di­cti Sampsaei, etElceitae, qui, ut alii Judaizantes, Christum tantum pro puro homine habuerunt, et Spiritum sanctum pro femina et repudiatis S. Pauli epistolis, librum sibi finxerunt, quasi e caelo Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 43

Next

/
Thumbnails
Contents