Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

5a Epitome Tart. I. narratio discreparet; tamen in eo, quod rei ca­put est, hoc est, de ipsa inventione, hi inter se conveniunt omnes. Negat etiam cruces sub humo per annos fere tercentenos, quantum tem­poris a Christi morte in cruce usque ad Helenam intercessit, potuisse durare. Erant cruces defos­sas in monte, adeoque loco sicco, qui insuper, ut perhibet Sozomenus, lapidibus erat constra­tus : deinde singulis annis in Palaestina ordinarie nonnisi binae solent esse pluviae. Demum idem fraudem Reliquiariorum dicit, sibi esse pertime­scendam. At vero pietas et veneratio, quam de­inde Cruci Servatoris nostri esse exhibitam ii- dem illi testes inventae ejusdem Crucis perhibent, ostendit jam fuisse Reliquiarios primorum Eccle­siae seculorum Christianos, eos vero, qui illa­rum cultui adversantur, degenerasse ab institutis primaevae Ecclesiae, pag. 265. §. 4o. Constantinus malitiam Ju­daeorum, quam adhuc audebant exercere, severe coercet: nec permittit Judaeis Christianum habere in suis servitiis. Josephus Tib e ria­dón sis ex Judaeo Christianus factus, et a Con­stantino etiam Comitis dignitate ornatus, Tiberia- de, aliisque pluribus locis, in quibus Judaei ha­bitabant, exstruit Ecclesias , et tam ex Judaeis, quam etiam ethnicis plures semper convertuntur, quaedam etiam integra loca. Per Fr umentium BeligioChristiana in Indiam, hoc est, in Abys- siniam, et per ancillam Christianam ad lberos, quorum regio supra Armenian# sita erat, propa­gata hoc etiam tempore est. Etiam haereses, et schismata suis Constantinus compressit edictis. Isto­rum quoque multi redierunt ad Ecclesiam. pag. 271.

Next

/
Thumbnails
Contents