Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Ab an. I Aer. Chr. usque ad See. IJr. 4i scopis, sermone faceto, dixerat, illos quoad ea, quae intra Ecclesiam sunt, Episcopos esse; se vero in iis , quae extra geruntur. Hinc Prote- stantes, nominatim Matthias Schroeck probant,' Principibus secularibus supremam in Sacris potestatem competere. Etiamsi vero istud Constantinus ex firma persvasione dixisset, nondum tamen consequens esset, ideo etiam vere dictum ab eo esse. Dixit vero, se tantum in iis, quae extra Ecclesiam geruntur, Episcopum esse. Quae vero extra Ecclesiam geruntur, sunt ne res Ecclesiae? pag. 260. §. 3q. Ejusdem Constantini in exstruendis Ecclesiis Romae, et permultis locis aliis magna fuit pietas , et ingens largitas. Romae celebriores ab eo exstructae Ecclesiae erant, Lateranensis, et Vaticana; Jerosolymse ea, quae aedificata est supra sepulcrum Domini, et in montis Oliveti eo loco , unde Christus in caelum ad- scendit. Heléna mater Constantini Jerosoly- mam profecta in Crucem Domini inqui- sivit, eamque invenit. Hujus inventionis testes sunt Sozomenus, Rufinus, S. Ambrosius, S. Paulinus, S. Chrysostomus, et S. Cyrillus Episcopus Jerosolymitanus in epistola ad ipsum Constantium Imp. Attamen hanc inventionem Scriptores Protestantes in dubium vocant , vel etiam negant. Basnagii argumenta adversus eam sunt, quod Constantinus nullam illius mentionem in epistola ad Macarium Episcopum Jerosolymi- tanum de Ecclesia, quam structurus erat, scribens, fecerit. Et debuissetne rem alioquin scienti narrare? Alterum habet, quod ii, qui hanc inventionem testantur, in narratione non inter se conveniant. Etiamsi vero in quibusdam eorum naiv