Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
4o Epitoms Part. 1. etiam vehementer insectabatur, ut Constantino aegre faceret, novis etiam suppliciorum generibus in eos excogitatis. Licinius a Constantino devictus, et obtenta venia cum rursus armis adversus eum contendisset, iterumque succubuisset. Imperio exutus, et Thessalonicam relegatus , nec tamen adhuc quietus manere voluisset, jubente Constantino strangulatus est. pag. 256. §. 58. Imperium totum recidit in solum Constantinum. Ille amplissima p r iv i leg i a largitur Christianae Religioni , eximendo Clericos ab oneribus publicis, Episcopis eam auctoritatem tribuendo, ut etiam a magistratuum sententia ad hos fieri posset appellatio , nulla vero ulterior ab Episcopo. Instituit ut milites, etiam et lini ci omnes, diebus Dominicis ad campum exirent, et manibus in caelum sublatis Deum, conditorem universi precarentur. Lepidum est, quam hinc Basnagius conclusionem fecerit adversus invocationem. Deiparae et Sanctorum aliorum, volens probare hanc non viguisse in Ecclesia Christiana, quia istam nec Constantinus milites gentiles facere jusserit. Sed neque Christus memorabatur in ista precatione, a Constantino, militibus ethnicis data. Igitur proinde Basnagius concludat necesse est, neque jam eo tempore exstitisse Religionem, quae Christum orationibus prosequitur. Literis etiam suis, in omnes partes missis invitabat Constantinus gentiles , iisque sva- debat Christianam Religionem , simulacrisque deorum in publicum prolatis, et ornamentis detractis , ostendebat illis istorum deorum inanitatem. Haec, et plura alia cum pro Religione gessisset, Constantinus quadam vice Epis c o~