Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Maxentio, et Romam victor ingressus in celeberrimo ejus loco erexit, idem in galea sua deinceps gestavit, in palatio suo constituit, semper- que etiam postea in bellis adhibuit pro militari totius exercitus signo, pag. 2 46, 36. Constantinus deinde suo, et Licinii, quem in consortium Imperii assumpserat nomine edictum fecit, quo Christianis plena libertas Religionis concessa est, et praecipiebatur , ut omnia ipsis, quae erant ablata, restituerentur , atque ipse etiam non tantum suscepit eamdem Christianam Religionem, verum etiam propagare omnibus viribus studnit. Romam cum Constantinus recepisset, et Diocletiani statuae una cum Herculei statuis dejectae fuissent, ille dolore fremens , atque humi se volutans animam edidit. Maximinus non ausus resistere decreto pro Christianis a Constantino et Licinio facto, tamen Christianis adhuc insidiabatur, et quos comprehendit noctu demergi in mare jussit. Picinius Constantiam Constantini sororem sibi junxerat matrimonio. Hanc affinitatem Maximinus putans ad se opprimendum ini— tam esse, prior lacessivit Licinium armis: sed pluribus praeliis devictus, cum jam nuspiam evadendi spem sibi esse vidisset, hausto veneno inter maximos cruciatus , quos ei venenum attulerat, mortem ipse sibi conscivit, pag. 2Ö2. §. 37. Licinius inviderat primum Imperatoriae dignitatis gradum Constantino. Hinc ortae simultates, quae in tantum excreverant, ut ad ipsa etiam arma inter eos deventum sit. Et quoniam Licinius sciebat, Constantinum Christianae Religioni addictum esse, idcirco Christianos etiam Ab an. I Aer. Chr. usque act Sec..IV. 5q