Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

58 Epitome Part. I. exercuit in Christianos, agnovisset, edictumque fe­cisset de sistenda persecutione, in quo tamen adhuc amentiam vocabat Religionem Christianorum pag. 242. §. 55. Maximinus in Syria et Aegypto, ce- terisque provinciis, quae sub ejus regimine erant, cum aliquamdiu destitisset a persequendis Chri­stianis , postea in hos persecutionem, priore tru­culentiorem , suscitavit, causas nequissime con­quirendo, cur ita faceret, ne videretur temere adversus edictum agere, in quod consensissent, ceteri etiam Imperatores. Fames, et pestilentia invadit multas Imperii Romani provincias. Soli Christiani opitulantur fame pressis, et mortuos tumulant, atque idcirco ut Dei pii cultores prae­dicantur ab ipsis gentilibus. Maxentius Maximi­no in effraenatissima libidine et crudelitate non tantum in Christianos, verum etiam in suos, cum Constantino bellum intulisset praetexens necem, quam Herculeo patri suo intulerat a Constantino victus et fluvio Tyberi haustus periit. In re anci- piti ante pugnam Constantino Crux apparuit soli superposita cum inscriptione: Hac vince. Euse­bius testatur, se rem hanc ex ipso Constantino, et sacramenti etiam religione ab eo firmatam ha­bere. Eamdam refert etiam Lactantius, Socrates, Sozomenus. Mosheim tamen, et plures e Protestantibus volunt, istud tantum Constantini somnium fuisse; neque desunt quidam etiam ex Catholicis , qui Compendia, nostra aetate, Hi­storiae composuerunt , et sicut in ceteris ita in hoc quoque vestigia Protestantium prementes, re­nuunt narrationem istam fide dignam habere. Sta- tim postridie signum hoc Constantinus fabrican­dum curavit, jussitque in praelio, quod cum Maxentio iniit, exercitui praeferri. Idem superata Ma-

Next

/
Thumbnails
Contents