Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Ab an. I Aer. Chr. usq. ad Sec. IV. 5q $. 35. Diocletianus, et Herculeus ad privatam vitam redeunt. Galerius, et Constantius ad primum Imperii gradum adscendunt. Severus, et Maximinus creantur Caesares. Galerius crudelis etiam in alios, tanto saevior in Christianos fuit, quos ingentibus, et longis cruciatibus prius affectos enecabat. Constantinus a Constantio Chloro patre paulo ante mortem exercitui commendatus , fit Imperator. Maxentius , Herculei filius, et ipse assumit purpuram, nec non et patrem inducit ad eam resumendam. Maxe n t i u s initio benignum se ostenderat erga Christianos, quae vero tantummodo simulata erat, ut benevolentiam in omnes monstrando, sibi firmaret imperium. Severus erat missus a Galerio adversus Maxentium , quod eo non consentiente per seipsum sibi assumpsisset purpuram. Severus autem victus a Maxentio , et interfectus est. Herculeus quo se firmaret adversus Galerium cum Constantino amicitiam facit data etiam ei Fausta filia in matrimonium. A Galerio ^ dum in Italiam cum exercitu venit ulturns necem Severi, milites deficiunt ita ut satis habuerit, quod redire in Orientem potuerit re infecta, ob quam in Italiam venerat, pag. 238. §. 54. Herculeus indigne habito Maxentio , cum fugisset in Orientem ad Galerium, sibi ab eo timens, jubente Galerio deposuit purpuram , quam vero paulo post denuo resumpsit in Gallia, militibus etiam sollicitatis ad defectionem a Constantino. Idem strangulatus perit, cum eumdem Constantinum voluisset manu sua interficere. Etiam Galerius exsolvit scelerum suorum poenas consumptus teterrimo morbo, postquam ad se rediisset, atque immanitatem, quam ex er-