Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

56 Epitome Fent. I. hac persecutione Martyres exstiterunt. Mira autem alacritas Christianorum ad perferenda atrocissima supplicia. Theodora virgo Alexandrina ad lupa­nar missa, et per Didymum ingeniose ex eo li­berata, eoque condemnato ad mortem sibi istud deinde depoposcerat supplicium. Genesius mimus, dum in theatro ritus Christianae Religionis coram Diocletiano repraesentat scenice, subito converti­tur, et ipsam mortem etiam fortiter subit. Ad Agaunum Galliae oppidum Mauritius, Can­didus, et Exuperius cum tota legione Theboea, per Maximinianum Herculeum data neci est a Diocletiano missum ad compescendos Bagaudas seditionem moventes. Martyrum horum cultus fuit antiquissimus in Gallia, Belgio, Hispania, aliis­que pluribus regnis: iidem celebrantur in Marty- rologiis vetustissimis; non eo minus tamen qui­dam Critici rem hanc non censent fide dignam : siquidem Gallia sub Constantio Chloro posita im­munis manserit in persecutione hac Diocletianea. Ex Eum en io autem in Panegyrico intelligitur, eo tempore, quo Maximianus missus in Galliam est, Constantium abfuisse bello distentum in Bri­tannia. Quamvis ergo in Gallia a Constantio Chri­stiani nullam cruentam persecutionem passi sint, eam tamen hoc tempore Maximianus erga The- baeos exercuit. In hac persecutione Mare e lli- nus Papa ferebatur thus diis adolevisse, sed poenitentem sui facti, in Sinuessano tercentorum Episcoporum concilio crimen suum confessum. Quam vero rem nonnisi pro conficta a Donati- stis jam S. Augustinus lib. de Unico Baptismo habuit, et sunt plura alia, quae figmentum istud esse, doceant, pag. 23o.

Next

/
Thumbnails
Contents