Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

02 Epitome Part. I. fraudibus circumvenerat, obtinuerat literas, qui­bus jubebatur reponi ad Episcopatum, cum jam in ejus locum fuisset consecratus Sabinus. Epi­scopi Hispaniae, ambigui consilii, consuluerant super hoc Cyprianum: qui respondit rescriptum Stephani, siquidem per fallaciam, et subreptio­nem obtentum esset, vim non habere. Quod rur­sus praebet argumentum pro auctoritate Stepha­ni , cujus decretum tantum inde habitum est non validum, quod ei obreptum per Basilidem fuis­set. Inter Cyprianum, et Stephanum olim vul­go ponebatur controversia de Baptismoy quem Cyprianus cum omnibus Africae Episcopis non censuerit valere, si ab haeretico esset admi­nistratus, in contrariam vero partem Stephanus decretum fecerit. Nunc tamen jam Critici con­trarie sentiunt. In Dissertatione mea quinta in Selecta argumenta Historiae Eccl. ego quoque in hanc partem concessi. Ex argumentis ibi productis quaedam tan­tum memorabo. Vehemens oppositio, quae po­nitur Cypriani adversus decretum Stephani, non congruit cum eo, quod docuit idem Cyprianus in libro de Unitate Ecclesiae. In Concilio Nicaeno Can. lq. solummodo de Cathaphrygibus, et Pau- liänistis, eo quod legitimam formam verborum non observassent, rebaptizandis facto statuto, et unde intelligebatur, alios haereticos rebaptizan­dos non esse, nulla tamen mentio facta est de Afris rebaptizantibus haereticos. Deinde, si ob­tinuit mos per universam Africam rebaptizandi haereticos, et qui aetate S. Augustini jam nullus obtinuit, deberet alicubi exstare, quandonam desierit, et quo pacto : cujus vero rei, quae fuis­set tam insignis, nuspiam in historiae monu­men-

Next

/
Thumbnails
Contents