Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Christ, usque ad Sec. IF. 55 mentis reperire vestigium est. Ipse etiam Sanet Augustinus Epist. 48- ad Vincent. Rogatian. affirmavit, rem hanc tantum a praesumptori­bus, et mendacibus sub Cypriani nomine con­fictam esse. S. Pacianus quoque Episcopus Bar­cinonensis eamdem rem dixit nonnisi per calu­mniam Cypriano affictam esse. Etiam Concilium, quod ab Agrippino Episcop. Carthag. ponitur habitum esse juxta vulgo creditam narrationem istius controversiae jam ipse etiam S. Augustinus non habuit pro vere acto , in quo initium istius controversiae constituitur. Alterum quoque Con­cilium Africanorum post decretum, quod dici­tur a Stephano Papa factum , habet evidentissi- mas notas falsitatis: nec ipsum decretum Stepha­ni bene consutum est. Epistolae quoque Cypria­ni, quae hanc rebaptizationem habent, epistola Firmiliani, et alia monumenta, habentia istam rebaptizationem, sincera non sunt. A Novatia- nis , vel Donatistis, qui rebaptizabant, in patro­cinium sui detestabilis erroris, et flagitii, res haec est mendaciter concepta , et fabricata, pagi 209. 29. Valerianus Imp. oct av am excitat persecutionem, a Macrino Procuratore ra­tionum concitatus. In hac martyrium subierunt Xistus II. Papa , et Laurentius Diaconus. Illu­stre etiam martyrium exstitit S. Cypriani Episc. Carth. In Cappadocia puer quoque Cyrillus no­mine non tantum invictam constantiam, verum etiam ardentissimnm desiderium exhibuit subeundi martyrii. Supricius autem Presbyter, superato etiam eculeo, cum Nicephoro antea familiari suo, multum licet deprecanti, offensam remittere no­luisset, perdidit martyrii coronam. Valeriano a Epit. 5 Sa-

Next

/
Thumbnails
Contents