Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Ab an. I. Acr. Chr. usque ad See. IV. 5l sedecim. Idem cum templum quoddam gentilium ingressus fuisset, ac deinde daemon , ut solebat, jam sacrificulo responsum non dedisset, eidem vero sacrificulo secum expostulanti chartulam dedisset habentem verba : Gregorius Satanas: Ingredere ipse ille sacrificulus etiam deinde factus Christianus Cst. Imperium suum in daemonem hoc pacto ostenderat Gregorius, quod et sacrificulum moverat ad se docilem praebendum eidem Gregorio. Basnagius autem, cavillando, istud commercium vocat cum daemone. In vitar ejusdem Thaumaturgi Gregorius Nyss. habet, Deip ar am , et Jo annem Apostolum ei apparuisse et dictasse quid credendum esset de Deo unius substantiae, in personis autem trino. Haec dictatio non meretur fidem. Attamen rursus Basnagius cavillatur, dum ob eam causam negat dictatum hoc fide dignum esse, quia eo tempore anima Deiparae, etJoannis nondum didicerit e caelo migrare in terram. Nam Angelorum , et caelestium Spirituum nullaene usque ad illud tempus factae sunt apparitiones? pag% 2o5. i. 28. Cornelio in Pontificatu successerat Lucius, huic autem Stephanus 1. Ad hunc Cyprianus dederat literas, et petiit ab eo, ut Ma r c i a nu m excommunicaret, Episcopum Are- lat. in ejusque locum, eo quod Novatiani schismati addictus esset, alium substitueret. Hic vero advertendum est, si, ut Protestantes volunt, omnes Episcopi sunt potestate aequales, cur Cyprianus non hoc per seipsum perfecit, quod petiit a Stephano? B as i L ide s Episcopus Emeritanus in Hispania, depositus est ex Episcopatu per concilium eo, quod fuisset libellaticus. Bo- mam vero pergens, a Stephano Papa, quem . frauJ