Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

5o Epitome Part. I. ter anachoretarum habitus est, quod inter ana­choretas socialem quamdam vitam induxerit, cer- tasque leges ipsis praescripserit. Monasticum insti­tutum ex Oriente venit Romam, et in Italiam per S. Athanasium, et Petrum, illius in Episco­patu successorem: vehementerque propagatum est, et quam celerrime praesertim in Palaestina, Syria, Asia minore, et Cappadocia. Multi Epi­scopi ad ipsum suum Clerum induxerunt hoc monasticae vitae institutum. Alii monachi dicti sunt Coenobitae, alii Anachoretae. Ex monachis jam etiam tunc prodierunt viri et sanctimonia vitae, et doctrina praestantissimi, S. Athanasius, Basilius M. Gregorius Naz. Hieronymus, et per­multi alii, tametsi neque defuerint etiam non satis probatae vitae, pag. 198. §. 27. Sub Gallo Imp. pestis depopula­batur mullas Imperii Romani provincias. Hujus causam, velut ab iratis diis, gentiles in Christia­nos contulerant. EIoc ansam praebuit, cur Gallus persecutionem suscitaverit, quae erat sedata cum morte Decii. Ex S. Cypriani libro ad Demetria- num Proconsulem Africae misso, cognoscitur, hanc fuisse nimis crudelem. In hac Cornelius Pa­pa cum comprehensus fuisset; concurrerant Chri­stiani omnes, qui Romae erant, seque ultro tor­mentis , et morti obtulerant. Iste talis concur­sus fuit, ut Cornelius tantummodo in exilium Centumcellas missus sit. Caesareae in Pon­to eadem saeviente peste, cum ad Gregorium cognomento Thaumaturgum illius urbis Episco­pum, cujus jam facta mentio est, concurrissent omnes , atque is salutem tribuisset omnibus, qui se Christianos futuros spoponderant, conversa est urbs tota ad fidem Christi usque ad homines se-

Next

/
Thumbnails
Contents