Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
dae poenitentiae desumitur ex juvene, quem antea baptizatum , deinde autem latronum ducem factum Joannes Apostolus cum Ecclesia reconciliaverat, et ex ejus descriptione facta per Tertullianum. Eumdem modum adhuc distinctius- exponit Gregorius Thaumaturg. in Epistola Canonica, cujus quatuor partes, fletum, audi- t ion em, substrationem, et consistenti am recenset. Nonnisi pro publicis criminibus poenitentiam praescriptam fuisse publicam, discimus ex Origene, ex SS. Leone M. et Augustino. Nec omnia etiam publica crimina erant obnoxia publicae poenitentiae, sed potissimum haec tria, idololatriae, homicidii, et adulterii. Eodem Leone teste alienum erat a consvetudine Ecclesiastica, ut in Presbyterali honore, aut in Diaconii gradu constitutis publica poenitentia injungeretur , sed hanc privatim facere debebant. Publicae poenitentiae fiebat remissio in certis casibus vel integre vel saltem ex parte, videlicet in mortis periculo, imminente persecutione , dum ab haeresi multi una reverterentur, nec non ad preces Martyrum, et Confessorum. Publica poenitentia etiam nonnisi semel imponebatur. Apud S. Basilium videre est, pro homicidio fuisse impositam poenitentiam, quae annos viginli duraverit, pag. 189. §. 26. Vitae anachoreticae, et monasticae institutum coepit in Deciana persecutione per Paulum Thebanum in Thebaide, et Antonium pariter natum in eadem Thebaide. Quos jam primo se- culo Therapeutas, in Aegypto, anachoreticam vitam agentes, S. Hieronymus putavit fuisse Christianos, hi non erant alii quam Judaei. Pachomius et ipse ex Thebaide oriundus, tamen pater Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IK. 29