Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
'Epitome Fart. I. aliqui dicti sunt Libellatici: qui pecunia data se redemerant ex cruciatibus obtinendo- que libellum, quo ipsis testimonium dabatur de facta sacrificatione idolis, immunesque deinde relinquebantur. Horum receptionem ad communionem, ex qua exciderant per crimen suum, distulerat S. Cyprianus, donec pax reddita esset Ecclesiae: et si quis tamen istos prius ad suam communionem admisisset, ipse etiam excommunicationem incurreret. Habito deinde Episcoporum concilio , ea moderatione cum lapsis statuit esse agendum , ut nec ob nimiam severitatem animo deficerent, nec censura Ecclesiastica solveretur per indulgentiam. Sententiam hanc Cypriani etiam Clerus Romanus comprobavit. Idem Cyprianus Epist 52. de lapsis , si poenitentiam non egissent, cum Episcoporum concilio censuit prohibendos a spe communicationis , si eam tantum in infirmitate petiissent, quod illos non delicti poenitentia , sed mortis urgentis admonitio ad rogandum impelleret. Nec tamen hoc intelligendum est de negatione Sacramentalis absolutionis', sed de Eucharistiae negata administra- tione : quemadmodum istam fuisse consvetudinem testatur Innocentius /. Papa Epist. ad Exu- perium Episc. Tolosan. Attamen fuerunt quidam Episcopi, qui etiam absolutionem Sacramenta- lem denegaverint iis, qui poenitentiam subterfugissent , et absolvi tantum in mortis periculo voluissent. Quod Cae le s t i n u s I. Papa redarguit in istis Episcopis, et impietatem vocavit, quam exhorruerit, pag. i84. 25. In Conciliis habitis Romae, Carthagine, aliisque locis determinata poenitentia habita ratione criminis. Modus vero agen- dae a 8