Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

deret, qui ignitas sartagines superasset; et de altero pariter juvene, similiter excruciato, de­inde vero ad mollem lectum collocato, et per scortum tentato. pag. 171. 25. Decius in bello contra Gothos interiit: cum ejus interitu etiam respirarunt Christiani; nec tamen diu pace ipsis frui licuit per Trebo- nianum Gallum, qui Decio successit persecutione renovata. Fabiano in persecutione Decii sublato Cornelius in Pontificatu successerat. Adversus hunc Novatianus Presbyter Romanus adjutore Novato Presbytero Carthaginensi schisma fecit, seipsum gerens pro Romano Episcopo, sollici— tansque omnes ubique Episcopos per literas ad communionem secum servandam. Non modica perturbatio facta est, Episcopis fluctuantibus, Cornelione , vel Novatiano adhaerere deberent. Postquam autem innotuit, qua consensione Cor­nelius fuerit electus Episcopus, Novatianus abs­tentus est, ut S. Cyprianus scripsit lib. de Unitat. JEccl. ab omnibus Dei Sacerdotibus. Nec tamen factio illius exstincta est: quin ad schisma adje­cit etiam falsa dogmata, inprimis, peccata, post Baptismum commissa, non remitti qualicunque poenitentia. Novatiani etiam secundas nuptias damnarunt, et Baptismum sibi solis asseruerunt, ideoque omnes rebaptizabant, qui in illorum sectam concesserant. Idem Novatus Presb. Carlh. etiam Carthagine schisma Conflavit adversus S. Cyprianum, inde captans ansam , quod Cyprianus eorum distulisset absolutionem, qui in persecutio­ne Decii lapsi erant abnegando Christum.pag. 177. §. 24. In persecutione, quam Decius exci­tavit , multi abnegaverunt Christum. Ex his ali­Ab an. I Aer. Chr. usque ad Sec. IV. t 7

Next

/
Thumbnails
Contents