Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Epitome Part. I runt, excellentiores praedicentur iis visionibus, quas Apostoli Labuerint, et Prophetae, et quales visiones de se jactaverint Montanistae. Non est autem in Actis, quod se Martyres isti ob visiones suas jactaverint: et quamvis horum confector aliquis Montanista propter visiones volens hos Martyres suae sectae vindicare, scripsisset fuisse Montanistas; hinc nondum tamen sequitur, reipsa fuisse Montanistas. Persecutio haec per edictum Antonini Caracallae sopita est. pag. 162. 26 22. Exarsit vero iterum per Maximinum hominem immanis etiam in suos feritatis: quo interfecto sub Philippo imp. cum magna Ch ristianis pax concessa fuisset, Decius persecutionem jam septimam excitavit, quae immanitate omnes anteriores superavit. Philippum, qui eum antecessit in Imperio, plures crediderunt, ipse etiam S. Hieronymus , fuisse cum filio cognomine factum Christianum. Hoc autem velut sumptum tantum ex aliqua fama, dixit etiam Eusebius, quin tamen crediderit, qui Constantinum M. lib. 4. in ejus Eita laudaverit, velut solum ex Imperatoribus ad illud usque tempus factum Christianum. Idem praeconium eidem Constantino datum etiam est a Lactantio, a S. Ambrosio, et Sulpicio Severo. In persecutione Decii Metra, Quintus, Serapio, Apollonia Ale* xandriae admodum illustres fuerunt Martyres. De industria exquirebantur nova tormentorum, et atrociora genera: Crudelitatis S. Hieronymus exempla memorat in Vita S. Pauli I. Erem, de juvene, qui ungulis laniatus, et laminis ustus candentibus, ac meile unctus resupinus in sole avdente collocatus sit, ut muscarum aculeis ce-*