Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

21. Septimius Severus quintam persecutionem excitat in Christianos, admo­dum acerbam, et atrocem per edictum, quod quidem adversum Judaeos erat directum, cum jam identidem rebellassent , quo Judaeum fieri, erat interdictum, sed Judaeis erant adjuncti etiam Christiani, quod timeretur, ne hi se conjunge­rent cum Judaeis. In hac persecutione enituit Pota miae na vireo, Alexandrina; quam cum Basilides, unus militum, qui eam tormentis ex­cruciatam ad supplicium ducebant, adversus pe­tulantiam gentilis turbae tuitus fuisset, illa se gratam ei futuram spopondit, et tertia die ap­parens coronam ejusdem capiti imposuit, quam Basilides martyrio affectus etiam brevi adeptus est. Tub urbi i autem in Mauritania celebre nomen Martyrum in hac persecutione est, Per­petuae, et Felicitatis cum adolescentibus, Saturo, Saturnino, et Secundulo. Perpetua, cujus tota domus, excepto patre, erat Christiana, habebat fraterculum Dinocratem, sed jam mortuum an­no aetatis septimo. Hunc illa per visionem con­spexerat primo nimis tristem, et afflictum, de­inde vero, postquam Deum precata pro ilio fu­isset, hilarem, et jucundum : et quia in illo ipsi­us statu tristi in narratione istius visionis poena ignis nulla memorata est, Basnagius hinc con­clusionem istam fecit: Purgatorius ignis exstin­guitur. Idem tamen concessit illud , quod de Di- nocratis afflicto statu post ejus mortem narratur. Igitur dedit etiam poenas post hanc vitam, ex quibus liberatio fiat praeter illas , quae damnato­rum in inferno sunt aeternae. Idem Perpetuam, et Felicitatem, harumque socios in martyrio contendit, fuisseMontanistas haereticos, eo quod in Actis martyrii illorum visioties , quas habue^ runt, Ab an. I.Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 25

Next

/
Thumbnails
Contents