Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
2Í Epitome Part. 1, te Ephesino Episcopo obnitente, et morem suum istius celebrandi vetustum obtendente. Dum Eusebius scribit , a Victore datis literis universos in Ecclesiis provinciarum Asiae vicinarum , fratres proscriptos, et ab unitate Ecclesiae prorsus alienos pronunciatos esse , S. Irenaeum autem , suo nomini convenienter pacis conciliatorem fuisse, clarum est, ne Eusebium quidem secum consentanea scripsisse. Perinde alii Scriptores non conveniunt in eamdem sententiam, verum alii censent reipsa Asiaticos excommunicatos esse, alii solummodo minas excommunicationis intentas illis esse. Quivero Eusebio posteriores, ut Socrates, Nicephorus, scripserunt, et Asiaticos excommunicatos esse dixerunt, sensum verborum Eusebii, ex quo sumpserunt, quod narrarunt, non rite expresserunt, quemadmodum neque is, qui Eusebium latiné vertit. Nam quod in versioné est, Proscribit , in Graeco sermone Eusebii est *w, quod significat Statutum focit. Non aliud itaque intelligitur , quam quod Victor statuerit Asiaticos excommunicare ; unde tamen abstinuerit interveniente Irenaeo. Victorem secuti sunt in Pontificatu Zephirinus, Calistus I. Urbanus I. Pontianus, Antherus, Fabianus, Cornelius, Lucius, Stephanus I. Sixtus II. Dionysius, Felix I. Euthychianus, Cajus, Marcellinus, Marcellus, Eusebius, Melchiades, Silvester I. Marcus, Julius I. Liberius. Post hunc solet in Catalogis poni etiam Felix II. qui vero haud erat legitimus Pontifex, utpote á Constantio Imp. in- trusus ad Sedem Romanam. Liberio autem successit Damasus, huic Siricius, et Siricio Ana- »USiUS, huic vero Innocentius I. pag. i58.