Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

set persecutio, testabatur , C hr i st i ano s ita multiplicatos esse, ut jam Gentilium omnia impleverint, urbes, insulas, castella, municipia, palatium, senatum, forum, et qui nonnisi tem­pla ipsis reliquerint. Justinus M. quoque in Dial, cum Tryph. affirmabat, nullam esse gentem, ubi non supplicationes fierent Deo Patri per nomen Jesu Crucifixi , et S. Irenaeus lumen Evangelicse praedicationis assimilavit solis lumini, quo totus mundus illustratur, pag. J.4g. • §. 19. S. Petro in Episcopatu Romae succes­sit Linus, LinoCletus, huic vero Clemens-, dum Corinthi dissidium ortum fuisset, laicis insurgenti­bus adversus Clericos , Corinthii recurrerunt ad eumdem "Clementem: quod documentum praebet ad illud videndum, quid jam in primaeva Eccle­sia creditum sit de Apostolica B. Petri Sede. Post Clementem Romae Episcopi fuerunt, Anacletus, Evaristus, Alexander I. Sixtus I. Telesphorus, Hy ginus, Pius I. Anicetus , Soter, Eleutheriis, Victor I. Evaristo Tituli tribuuntur, quos etiam nunc Romae gerunt Ecclesiae. Alexander laudatur velut tenacissimus disciplinae arcani. A Sixto vulgo repeti solet institutum A it er a r um Fo r mat ar um. Hae Commen- datitiae etiam vocari solebant, quarum usus cer­nitur jam etiam in Epistola S. Pauli 2. Corinth. 5. v. 1. Ad Anicetum venit S. Polycarpus Episc. Smyrn. tractaturus de die, quo Pascha celebrare oporteret, pag. i5i. §. 20. Controversia eadem de Paschate effer­vescit magis, dum Victor Papa Asiaticos paratus erat excommunicare, quod eadem luna i4. qua Judaei, illud celebrarent, Asiaticis, et imprimis Polycra­te Ab an. I Aer. C7ir. usque ad Sec. IV. s3

Next

/
Thumbnails
Contents