Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
nec Mauritius , idcirco interpellatus a Gregorio, Cyriacum sua auctoritate coercuisset, et eadem de causa etiam Phocas a Bonifacio III. Papa appellatus fuisset, is edictum fecit, Ut Sedes Apostolién B. Petri Apostoli caput esset omnium Eccle■»- siarum, id est, Romana Ecclesia. Hinc passim Scriptores Protestantes assertionem faciunt, Bo- manam Ecclesiam tantummodo Phocee dignitatem Primatus debere in acceptis. Annon autem jam Concilium Nicaenum Can. 6. professum est, Ecclesiam Piomanam semper habuisse Primatum? Ab eodem Phoca Bonifacius III. Bomae Pantheon obtinuit, quod Deo in memoriam Deiparae Virginis, et omnium Martyrum dedicavit, pag. 210. $.24. Phocas nullatenus moribus suis commendabatur, vino, veneri deditus, crudelis. Quam- obrem cito in despectum venerat, ut in theatro publice cantilenis traduceretur, seditiones fierent in provinciis, et haeretici, nec non et Judaei sumerent audaciam vexandi Catholicos, et grassandi in eos etiam caedibus. Chosroes II. Persarum Bex etiam sumpta causa belli contra Phocam quod Mauritium sustulisset, invasit provincias Bomani Imperii, et ferro atque igne vastatis earum pluribus, appropinquabat jam moenibus Con- stantinopolis. Senatus Ile r aclium, praefectum Afi deae hortatus est ad suscipiendum Imperium. Quod cum fecisset, Phocas comprehensus * prius manibus, atque pedibus, deinde capile truncatus est. Hoc tempore capta a Persis Jerosolyma, etiam veneranda ligna Crucis Christi ablata sunt. Christianos Persae vel ipsi trucidaverant, vel exiguo pretio Judaeis vendiderant, quos hi exquisitis suppliciis, eorumque cruciatibus se se oblectantes, A Sec. V. usque ad Sec. VIII, i5g