Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

i6o ' Epitome Part. IT. interemerunt. Supra nonaginta millia Christiano­rum erant, qui in Palaestina sic perierint. Jam etiam Alexandriam in Aegypto, Carthaginem in Africa tenebat Chosroes, nec ullis conditionibus acquiescere voluit, ut pacem daret, nisi Heracli- us cum toto populo suo Christum abnegasset, so­lemque adoraturus esset. In his angustiis Heraclius se totum ad Deum vertit, atque suam omnem in eo locans fiduciam novas vires comparavit adversusChosroem, atque in expeditionem profectus Christi imagi­nem , velut signum exercitus ipse manu sua ge­stabat. In prima statim expeditione ipse prior adgressus Chosroem , irrupit in Persidem , hostes, qui eum a tergo adgressi erant, profligavit, ca­stra cepit, et diripuit ingenti praeda potitus. Post hanc expeditionem primam , quae a. 622. facta est, Chosroi Heraclius svaserat pacem: qui vero nihil de hac audire volens, etiam exercitum ex­pedivit ad fines Romanorum vastandos. Igitur subsequente anno iterum Heraclius invasit Persi­dem , arma contulit cum Chosroe eo successu, ut is deserto exercitu fugerit, Eumdem successum habuit tertia, et quarta Heraclii expeditio contra eumdem Chosroem. Tunc autem Chosroes etiam Avares , Bulgaros , Sclavos , Gepidas , concitave­rat ad bellum, et ad directe adgrediendam Con- stantinopolim, suo etiam misso exercitu duceSal- bara. Heraclius divisit exercitum, et parte ejus una secum retenta, alteram miserat ad defenden­dam Constantinopolim. Sub ipsis moenibus com­missum est praelium tanta hostium strage, ut ma­re purpureum colorem induerit. Adhuc unam postea Heraclius fecerat expeditionem a. 628. tum- que bellum confectum est. Chosroes iterum ita

Next

/
Thumbnails
Contents