Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A Sec. V. usque ad Sec. VIII. i5 5 evibrarunt , se omnia juxta tenorem apicum le­ctorum, et ab Apostolica Sede acceptorum , per­egisse. Bas nag i us autem Yigilium levitatis arguit, quod haec Capitula, quae prius damnare noluerit, postea tamen damnaverit. Merito erant damnanda, quia erant omnino impia, ad offen­sionem tamen multorum vitandam , et ne quod dissidium accideret, judicaverat abstinendum liac condemnatione: siquidem id sine ullo dispendio posset fieri, quandoquidem errores illis Capitulis contenti, jam sufficienter alioquin damnati es­sent. Idem declaratione facta, in quantum illa Capitula damnarentur, ut id nulli damno esset Chalcedonensi Concilio, caverat, ne quod schi­sma accideret. Accidit tamen, non Vigilii, sed illorum qui suse opinioni praefracte inhaerendo istud fecerant. Africani falsitatem istius suae opinionis citius adverterunt, et Ulyriciani, tar­dius Episcopi Veneti, et Istriae. Ab hac synodo ipse etiam Origenes una cum suis erroribus damnatus est. Id manifestum fit ex anathematis- mo undecimo octavae sessioni subjecto; cujus damnationis mentioj|fit etiam in synodo oecumenica sexta, et septima, pag. 178. §. 21. Vigilius rediens Constantinopoli mortuus Syracusis est. Ei successit Pelagius I. illius antea apocrisiarius Constantinopoli. Con­secratus autem est nonnisi post menses tres; quod eousque illius consecratio dilata sit, donec consensus Imperatoris Constantinopoli allatus fu­isset in illius electionem. Reges Gothorum istud exercuerant. Orientis vero Imperatores recupe­rata Italia idem continuarunt. Est autem conse­cratus a duobus Episcopis, et uno Presbytero, Infamatus erat Bel agi us quasi Vigilio, cujus erat

Next

/
Thumbnails
Contents