Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
i54 Lpitomz Part. II. erat Diaconus, mortem accelerasset. Subtraxerant se idcirco ab eo alii Episcopi: quos postea sibi reconciliavit jurejurando contestans se istius criminis expertem. B asnagiu s autem ex hoc facto conclusionem fecit , a Presbj?tero etiam Episcopum posse consecrari, immemor, lschyram, quem ordinaverat Presbyterum Cclluthus Presbyter, non fuisse agnitum Presbyterum, In consecratione Episcopi per tres Episcopos , unus tamen eorum est consecrator: duo alii tantum assistunt, et manus imponunt, quemadmodum manus cum Episcopo, ordinante Presbyteros, imponunt omnes etiam praesentes Presbyteri. Ju s t ini an u s Imp. qui se solebat immittere ad negotia Religionis, ulterius, quam ad eum spectaverit, et ad ipsas decisiones quaestionum Fidei, demum eo decidit, ut statutum fecerit, Christi corpus jam ante ejus resurrectionem a morte fuisse ejusmodi, quod nec esuriem, nec sitim vel aliam similem molestiam, et dolorem sentire potuerit. Istudque dare iterum omnibus credendum volebat. Aph- iartodocitarum iste error est vocatus. Gothorum regnum in Italia T otii as instaurare voluerat, jamque Romam etiam ceperat: per Narsetem autem belliducem etiam iste devictus ab Justiniano Imp. est. Narsetem deinde exauctoravit Imperator Justinus II. qui Justiniano successerat propter exactiones, quibus ni-» miis presserat Italiam. Ille ab Imperatrice etiam laesus dicto indecoro, Longo b ar do s ex Pannonia in Italiam evocavit, qui eam sibi subjecerunt. Hi prius ethnici, atque ideo etiam Christianis infesti, a. 5gi. Religionem Christianam susceperunt. Pelagio I. in Pontificatu successit Joannes III. Huic Benedictus I. isti Pelagius II. quem i