Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
l52 Epitome Part. II fures, et homicidas comprehendere, magna cum violentia abstrahebatur ex Ecclesia; sed dimissus cum populus concurrisset in ejus defensionem. Cum securitate sibi promissa tamen vidisset circa domum, in qua degebat, appositas excubias, iterumque Chalcedonem ad Ecclesiam S. Euphe- miae confugisset, non prius redivit, quam Imperator suum edictum de damnatione Capitulorum sustulisset. Invitatus deinde, et rogatus, ut Concilio praesideret, renuit ire propter paucitatem Episcoporum ex Occidente; cumque etiam altera vice id petitum ab eo fuisset, dixit, se intra dies viginti suam editurum sententiam. Quam deinde etiam edidit sub nomine Constituti. In hoc errores Theodori Mopsuesteni damnavit, personam adhuc ipsius relinquens, sed quam postea etiam damnaverat: in Theodoreti quoque scriptis, et Ibae epistola ea, quae essent erroribus Nestor ii, et Eutychetis affecta, anathemate percussit, fca- vens , ne horum personae censura aliqua tangerentur, quos, ejuratis erroribus, Concilium Chal- cedonense in communione sua retinuisset. Interdixit autem Vigilius, ne quis post hanc suam definitionem ullam moveret quaestionem. Attamen Episcopi istius Concilii in Sessione octava, eadem- que ultima post hoc Constitutum Vigilii non tantum scripta, sed etiam ipsum Mopsuestenum, nec non ea , quae Theodoretus impie conscripsit, et epistolaip Ibae anathemate percusserunt. Hinc Natalis Alexander argumentum sibi petierat pro eminentia Concilii oecumenici supra Papam. Ipsi vero Patres hujus synodi testabantur in suo hocce statuto, quo istud anathema