Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
se Constantinopolim receperat. Ibi eidem quaestio erat proposita, utrum Christus, ut homo, sciverit diem judicii. Istud cum Theodosius affir- masset, alii autem negassent, rursus enatae snnt sectae aliae duae Theodosianorum, et Agnoitarum. Theodosiani deinde dicti sunt etiam Jacohitas ab Jacobo istius sectae propagatore in Syria, et Armenia. Praeter has ex Eutychianismo pullularunt adhuc sectae , Tritheitarum auctore Joanne Phi- lopono, tres in Deo naturas ponentium, quia etiam tres Personae divinae sint; Dioscorianorum, Severianorum , Gajanitarum, Themistiorum, Barsacianorum, trahentium nőmön a suis auctoribus. Justino mortuo Justinianus nepos ex sorore successit in Imperio. Is Severianos, quae sectarum, quae modo dictae sunt, erat potentior, Constantinopolim venire jussit, et conferre cura Episcopis Catholicis: qui interrogati, cur negarent in Christo duas naturas, responderunt, quia istud sit adversus doctrinam Patrum , nomi- natim Dionysii Areopagitae, Cyrilli Alexandrini, et eorum, qui affuerint in synodo Ephesina I. Responsum ipsis est, Dionysii opera fuisse veteribus incognita, Cyrilli opera, unde testimonia peterent, esse interpolata: apud alios Ephesini Concilii Patres, quos allegaverant, nihil eorum, quod dixerant, erat repertum. Philoxenus unus Episcopus e Severianis, pluresque e clericis, et monachis errorem deposuerunt. §. 19. Justinianus Imp. quemadmodum jam supra A i4. demonstratum est, Africam, devictis Vandalis, recuperavit. Hoc successu animatus cogitationem convertit ad Go i h o s -quoque Italiae possessione pellendos. Cum jam Dalmatia^, et Sicilia capta ab exercitu Justiniani 10 * esA Sec. V. usque ad Sec. VITT. 1I7