Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

148 Epitome Part. J/. esset, Theodatus Bex Gothorum datis ad Eoma- num Pontificem, Ag ap e tu s is erat, et Sena­tum literis minatus est, se omnes illos interfe­cturum cum Senatorum etiam uxoribus, et libe­ris, si Justinianus non desisteret a bello. Hac de causa Agapetus profectus estConstantinopolim ad Imperatorem: sed is occasionem recuperandae Italiae omittere noluit. Jam Neapoli etiam expu­gnata Theodatum Gothi interfecerunt, et Viti­geni unum ex ejus belliducibus, Begem fecerunt» Qui cum etiam superatus fuisset, et Constantino- polim abductus , libertatem etiam Italia assecuta est, et rediit sub Bomanum Imperium. Dum A- gapetus Constantinopoli esset, Anthimum Tra­pezunte ad Episcopatum Constantinopolitanum translatum, favore Theodorae Augustae, eo quod contra Canones hoc factum esset, et quod idem Anthimus secta Severianus esset, ex Episcopatu ejecit, et Mennam suis ipse manibus Episcopum consecravit. Ilinc Baronius in Annalibus ar­gumentum instituit ad demonstrandum Bomani Pontificis Primatum. Istud Basnagius cona­tus esL refellere exemplis aliorum etiam quorum­dam Episcoporum, quae vero non sunt paria. Nam quod inter haec affert a Theophilo Alexan­drino esse Joannem Chrysos tomum et consecra­tum, et depositum, probat potius contrarium, utpote cujus depositionem a Theophilo factam Innocentius I. in irritum miserit , ipsumque etiam Theophilum idcirco ad dicendam causam in judi­cium vocaverit. Anatolium Dioscorus Episcopus Alexandrinus posuerat ad Episcopatum Constan­tinopolitanum ; sed cujus Episcopatus eo usque firmus non fuit , donec Leo M. indulgentia erga eum usus, Formatas literas ei misisset. Omitto hic cetera memorare exempla , adducta a Basna-

Next

/
Thumbnails
Contents