Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

i46 Epitome Part. If. omnes Catholicos in Italia datums sit ad gladiutti* Hormisdas respondit, ut quod facturus esset, fa­ceret citius. Se vero ab Justino hoc non peti u- rum. Nihilominus impositus navi devectus est Constantinopolim, quem Justinus excepit sum­mo honore, et gaudio. Declaraverat Hormisdas, se illud non petiturum ab Justino, cujus causa missus erat a Theodorico. Attamen cognita ma­lignitate Theodorici, Justinus abstinuit ab Eccle­siis ulterius Arianis subtrahendis. Hormisdam, postquam rediit cum Patriciis, qui illius erant vise comites, Theodoricus interfecisset, nisi Ju­stinum Imp. timuisset. Itaque solummodo in car­cerem eos conjecit, ubi habiti adeo duriter sunt, ut Hormisdas brevi defecerit, mortuusque sit. Theodoricus autem edictum fecit de Catholico­rum Ecclesiis, ut has Ariani pro se occuparent. Eadem die, quam praestituerat huic rei , ex flu­xu ventris decessit. Hormisdae in Pontificatu suc­cessit Felix IF. sub quo Arausicanum II. con­cilium , et alterum Valentinum habitum est ad­versus Semipelagianos, de quibus jam supra <jj* 5. dictum est. pa.g. 17. $. 18. Severus Episcopus Antiochenus Euty- chlanus ex Episcopatu pulsus latitabat Alexandriae, itemque Julianus aeque ob haeresim Eutyehianam e suo Episcopatu ejectus. Ab his quidam mona­chus quaesiverat, corpus Christi essetne corrupti­bile dicendum, vel non. Cum eorum unus in unam, alter in alteram partem responsum dedis­set, inter Eutychianos exortae sunt duae novae se­ctae Corrupticolarum, et Phantasiastaruni. Mor­tuo Timotheo Aeluro a factione una Theodosius erat electus Alexandrinus Episcopus, ab altera Ga^anus. Theodosius praevalente altera factione, se

Next

/
Thumbnails
Contents