Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
i at si Papa vobis vocatur in dubium, Episcopatus jam videbitur, non Episcopus vacillare. Apostoliéi muneris Sacramentum ita Dominum, ad omnium Apostolorum officium pertinere voluisse, docet S. Leo M. ut istud in Petro principaliter collocaverit, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua, velut in corpus omne, diffunderet. Si in Episcopis , etiam omnibus simul sumptis, auctoritas est judicium exercendi de Romano Pontifice; isti erunt supra Romanum Pontificem, non hic supra illos. Ubi igitur erit illius Primatus, isque jurisdictionis, ac plena potestas regendi universalem Ecclesiam ? Ab illo autem velut a capite dona sua Christus in corpus omne diffundit. Itaque, si caput non maneat caput, in quo principaliter Christus dona sua collocavit , quomodo ista in corpus omne fluent, et diffundentur? Ad praecavendum, ne personae Ecclesiasticae falsis criminibus infamari possent, quod saepius factum est a perversissimis hominibus, inductum est in pluribus locis, ut Episcopi semper circa se haberent aliquot Presbj^te- ros, vel Diaconos. Hi in Occidente vocabantur Concellaneij in Oriente Syncelli. pag. i56. §. 17. Justinus Imp. omni cogitatione, et cura intentus ad Religionem, haereticis omnibus adimi jusserat Ecclesias, omneque illi-s interdixerat exercitium suae religionis. Id, cum erga Arianos etiam factum fuisset, Theodoricum affecerat pessime, utpote Arianum. Quamobrem H ormisdae, qui Symmacho in Pontificatu successerat, legationem injunxit ad Justinum Imp. qua efficeret, ut ab hoc Ecclesiae restituantur Arianis, et qui transiissent ad Religionem Catholicam, ad Arianismum remitterentur, qui secus Epit. 10 omnes A Sec. V. usque ad Sec. Vili. i45