Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
ticon Zenonis, quod se promiserat eíFecturum Anastasio Imp. ad quem legatione erat functus, factionem comparaverat, quae elegit Lauren- ti um. Cum deventum esset plane ad caedes, Tlieodoricus Rex Gothorum, ipsiusque Italiae idcirco Episcopos Romam ad Synodum convenire jussit. Causa adjudicata est Symmacho non tantum ab Episcopis, verum etiam ab ipso Rege. Alia deinde via idem Festus cum factione sua adgres- sus est Symmachum, ut ex Pontificatu etiam eum exturbaret, denuo multis perpetratis caedibus Sacerdotum, et Clericorum. De crimine adulterii eum detulerunt ad Theodoricum. Itaque ille rursus Romam jubet convenire Episcopos ad inquirendum, verumne esset, de quo delatus esset Sy mma chus. Declararunt Episcopi, sibi fas non esse convenire, nisi convocati essent ab ipso Symmacho. Significavit ipsis Rex, se convocationem ad ipsius Symmachi petitionem fecisse. Nec tamen Episcopi, postquam convenissent, atque auctoritatem Ordinis corrigendi ipse etiam Symmachus illis dedisset, in causa Romani Pontificis voluerunt judicium exercere , sed hanc soli Deo relinquendam esse censuerunt. Exierat fama, Episcopos Italiae convenisse ad judicium instituendum de Symmacho Papa. Quae res non mediocriter turbavit omnes ubique Episcopos, et ab his undique venerant Romam epistolae, quibus Episcopi Italiae inhibebantur judicium exercere de Symmacho. Harum una adhuc superest S. Aviti Viennensis Episcopi in Gallia. Sicut subditos nos esse , sunt illius verba, terrenis Potestatibus jubet arbiter caeli, ita non facile datur intelligi, qua vel ratione, vel lege ab inferiore eminentior judicetur. - - - In ceteris Sacerdotibus potest, si quid forte nutaverit reformari: v at 1 44 Epitome Part. II.